Ada Prebensen
Lindebugten 46, 2500 Valby
+ 45 3616 0295

ada@prebensen.net

INDHOLD

0. REGLER OG PENSA

1. PRAKTISKE RÅD

2. LUDUS

3. VIA LATINA

4. CATULLUS

5. PHAEDRUS

6. VULGATA

7.BAYEUX-TAPETET 

8. CAESAR

9. TVÆRSPROG.
 RAPPORT OM UNDERVISNINGS-
PROJEKT 1998-2001

 

Phaedrus. Fabulae

I. Prologus.

1



5

Aesopus auctor quam materiam repperit,
hanc ego polivi versibus senariis.
Duplex libelli dos est: quod risum movet,
et quod prudenti vitam consilio monet.
Calumniari si quis autem voluerit,
quod arbores loquantur, non tantum ferae,
fictis iocari nos meminerit fabulis.

I.1.  Lupus et Agnus.

1



5




10




15

Ad rivum eundem lupus et agnus venerant,
siti compulsi. Superior stabat lupus,
longeque inferior agnus. Tunc fauce improba
latro incitatus iurgii causam intulit:
"Cur" inquit "turbulentam fecisti mihi
aquam bibenti?"
Laniger contra timens:
"Qui possum, quaeso, facere quod quereris, lupe?
A te decurrit ad meos haustus liquor".
Repulsus ille veritatis viribus:
"Ante hos sex menses male" ait "dixisti mihi".
Respondit agnus: "Equidem natus non eram".
"Pater hercle tuus" ille inquit "male dixit mihi”.
Atque ita correptum lacerat iniusta nece.
Haec propter illos scripta est homines fabula
qui fictis causis innocentes opprimunt.

I,5. Vacca et capella, ovis et leo

1



5




10

Numquam est fidelis cum potente societas.
Testatur haec fabella propositum meum.
Vacca et capella et patiens ovis iniuriae
socii fuere cum leone in saltibus.
Hi cum cepissent cervum vasti corporis,
sic est locutus partibus factis leo:
'Ego primam tollo nominor quoniam leo;
secundam, quia sum consors, tribuetis mihi;
tum, quia plus valeo, me sequetur tertia;
malo afficietur si quis quartam tetigerit'.
Sic totam praedam sola improbitas abstulit.

I,13.  Vulpes et Corvus.

1



5




10

Qui se laudari gaudet verbis subdolis,
sera dat poenas turpes paenitentia.
Cum de fenestra corvus raptum caseum
comesse vellet, celsa residens arbore,
vulpes invidit, deinde sic coepit loqui:
"O qui tuarum, corve, pennarum est nitor!
Quantum decoris corpore et vultu geris!
Si vocem haberes, nulla prior ales foret".
At ille, dum etiam vocem vult ostendere,
lato ore emisit caseum; quem celeriter
dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.
Tum demum ingemuit corvi deceptus stupor.

I,15. Asinus ad Senem Pastorem

1



5




10

In principatu commutando saepius
nil praeter domini nomen mutant pauperes.
Id esse verum, parva haec fabella indicat.
Asellum in prato timidus pascebat senex.
Is hostium clamore subito territus
suadebat asino fugere, ne possent capi.
At ille lentus 'Quaeso, num binas mihi
clitellas impositurum victorem putas?'
Senex negavit. 'Ergo, quid refert mea
cui serviam, clitellas dum portem meas?'

I,24. Rana Rupta et Bos

1



5




10

Inops, potentem dum vult imitari, perit.
In prato quondam rana conspexit bovem,
et tacta invidia tantae magnitudinis
rugosam inflavit pellem. Tum natos suos
interrogavit an bove esset latior.
Illi negarunt. Rursus intendit cutem
maiore nisu, et simili quaesivit modo,
quis maior esset. Illi dixerunt: 'bovem'.
Novissime indignata, dum vult validius
inflare sese, rupto iacuit corpore.

 

I,26. Vulpes et ciconia

1



5




10

Nulli nocendum, si quis vero laeserit,
multandum simili iure fabella admonet.
Ad cenam vulpes dicitur ciconiam
prior invitasse et illi in patina liquidam
posuisse sorbitionem, quam nullo modo
gustare esuriens potuerit ciconia.
Quae vulpem cum revocasset, intrito cibo
plenam lagonam posuit; huic rostrum inserens
satiatur ipsa et torquet convivam fame.
Quae cum lagonae collum frustra lamberet,
peregrinam sic locutam volucrem accepimus:
'Sua quisque exempla debet aequo animo pati'.

II,2. Anus Diligens Iuvenem, Item Puella

1



5




10

A feminis utcumque spoliari viros,
ament, amentur, nempe exemplis discimus.
Aetatis mediae quendam mulier non rudis
tenebat, annos celans elegantia,
animosque eiusdem pulchra iuvenis ceperat.
Ambae, videri dum volunt illi pares,
capillos homini legere coepere invicem.
Qui se putaret fingi cura mulierum,
calvus repente factus est; nam funditus
canos puella, nigros anus evellerat.

IV, 3. De Vulpe et Vva

1



5

Fame coacta vulpes alta in vinea
uvam appetebat, summis saliens viribus.
Quam tangere ut non potuit, discedens ait:
"Nondum matura es; nolo acerbam sumere."
Qui, facere quae non possunt, verbis elevant,
adscribere hoc debebunt exemplum sibi.

 

(Tilbage)