Ada
Prebensen Lindebugten 46, 2500 Valby + 45 3616 0295 ada@prebensen.net 9.
TVÆRSPROG.
|
C. IVLII CAESARIS COMMENTARII RERUM GESTARUM. BELLUM GALLICUM. LIBER QVINTVS, XII – XIV1,7
normalside Øvetekst Kapitel XII Britanniae pars interior ab eis
incolitur quos
natos in insula - ipsi memoria proditum
- dicunt, maritima pars ab eis, qui praedae ac belli inferendi causa ex
Belgio transierunt -qui omnes fere eis
nominibus civitatum appellantur, quibus orti ex civitatibus eo
pervenerunt - et bello illato ibi permanserunt atque agros colere
coeperunt. Hominum est infinita multitudo creberrimaque aedificia
fere Gallicis consimilia, pecorum magnus numerus. Utuntur aut aere aut
nummo aureo aut taleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo.
Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus,
in maritimis ferrum, sed eius
exigua est copia; aere utuntur importato. Materia cuiusque generis ut in
Gallia est, praeter fagum atque abietem. Leporem et gallinam et anserem
gustare fas non putant; haec tamen
alunt animi voluptatisque causa. Loca sunt temperatiora quam in Gallia,
remissioribus frigoribus. Kapitel
XIII Insula
natura triquetra,
cuius unum latus est contra Galliam. Huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia naves appelluntur,
ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat. Hoc
pertinet circiter milia passuum quingenta. Alterum
vergit ad Hispaniam atque occidentem solem; qua ex parte est Hibernia, dimidio minor, ut aestimatur, quam
Britannia, sed pari
spatio transmissus atque ex Gallia est in Britanniam. In hoc medio cursu
est insula quae appellatur Mona: complures
praeterea minores subiectae insulae existimantur, de quibus insulis nonnulli scripserunt dies continuos
triginta sub bruma esse noctem. Nos
nihil de eo percontationibus reperiebamus, nisi
certis ex aqua mensuris breviores esse quam in continenti noctes
videbamus. Huius est longitudo lateris, ut fert illorum opinio,
septingentorum milium. Tertium
est contra septentriones; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius
angulus lateris maxime ad Germaniam spectat. Hoc
milia passuum octingenta in longitudinem esse existimatur. Ita omnis
insula est in circuitu vicies centum milium passuum. Kapitel XIV Ex his
omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, - quae regio est
maritima omnis -, neque multum a Gallica differunt consuetudine.
Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt
pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod
caeruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna aspectu;
capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et
labrum superius. Uxores habent deni duodenique inter se communes et
maxime fratres cum fratribus
parentesque cum liberis; sed qui
sunt ex his nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque
deducta est. (Tilbage) |