Ada Prebensen
Lindebugten 46, 2500 Valby
+ 45 3616 0295

ada@prebensen.net

INDHOLD

0. REGLER OG PENSA

1. PRAKTISKE RÅD

2. LUDUS

3. VIA LATINA

4. CATULLUS

5. PHAEDRUS

6. VULGATA

7.BAYEUX-TAPETET 

8. CAESAR

9. TVÆRSPROG.
 RAPPORT OM UNDERVISNINGS-
PROJEKT 1998-2001

 

C. IVLII CAESARIS COMMENTARII RERUM GESTARUM.

BELLUM GALLICUM.

LIBER QVINTVS, XII – XIV

1,7 normalside

Fodnoter: for at tydeliggøre den latinske tekst, er der i kursiv tilføjet enkelte ord.(AP)


Kapitel XII

Britanniae pars interior ab eis incolitur [1]quos natos in insula - ipsi memoria [2]proditum - dicunt, maritima pars ab eis, qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgio transierunt -[3]qui omnes fere eis nominibus civitatum appellantur, quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt - et bello illato ibi permanserunt atque agros colere coeperunt. Hominum est infinita multitudo creberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia, pecorum magnus numerus. Utuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo. Nascitur ibi plumbum album in [4]mediterraneis regionibus, in [5]maritimis ferrum, sed eius exigua est copia; aere utuntur importato. Materia cuiusque generis ut in Gallia est, praeter fagum atque abietem. Leporem et gallinam et anserem gustare [6]fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa. Loca sunt temperatiora quam in Gallia, remissioribus frigoribus.

 

Kapitel XIII

Insula natura triquetra[7], cuius unum latus est contra Galliam. Huius lateris [8]alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia naves appelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat. [9]Hoc pertinet circiter milia passuum quingenta. [10]Alterum vergit ad Hispaniam atque [11]occidentem solem; qua ex parte est Hibernia, dimidio minor, ut aestimatur, quam Britannia, sed [12]pari spatio transmissus atque ex Gallia est in Britanniam. In hoc medio cursu[13] est insula quae appellatur Mona: [14]complures praeterea minores subiectae insulae[15] existimantur, de quibus insulis nonnulli scripserunt dies continuos triginta sub bruma esse noctem. [16]Nos nihil de eo percontationibus reperiebamus, [17]nisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam in continenti noctes videbamus. Huius est longitudo lateris, ut fert illorum opinio, septingentorum [18]milium. [19]Tertium est contra septentriones; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius angulus lateris maxime ad Germaniam spectat. Hoc[20] milia passuum octingenta in longitudinem esse existimatur. Ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium passuum.

 

Kapitel XIV

Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, - quae regio est maritima omnis -, neque multum a Gallica differunt consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna aspectu; capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius. Uxores habent deni duodenique inter se communes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis; sed [21]qui sunt ex his nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta est.



[1] Forklarende ordstilling: .. incolitur ab eis qui se  natos esse  in insula - ipsi memoria proditum est - dicunt, ..

[2] …proditum est - …

[3] Forklarende ordstilling: - qui omnes fere eis nominibus civitatum appellantur, ex quibus civitatibus orti, eo pervenerunt -...

[4] Ukorrekt: tin findes ikke inde i landet, men ved den sydvestlige spids af Cornwall; Fønikere, Kartaginiensere og folk fra Marseille har før Caesars ankomst, hentet det kostbare metal her.

[5] maritimis regionibus …

[6] fas esse

[7] Insula … est,…

[8] Forklarende ordstilling: Huius lateris alter angulus, qui… , quo…, ad orientem solem spectat, inferior angulus ad meridiem spectat.

[9] Hoc latus …

[10] Alterum latus …

[11] Forkert orientering; denne oplysning findes også hos Tacitus (latinsk historiker ca 55 – 120) og på samtidige kort. Se illustration. (Klik her)

[12] Forklarende ordstilling: Sed transmissus ex Britannia in Hiberniam pari spatio est atque transmissus ex Gallia est in Britanniam.

[13] Sundet mellem Britannia og Hibernia.

[14] Forklarende ordstilling:..complures minores insulae existimantur subiectae…

[15] Hebriderne? Orkaderne?

[16] nos; Caesar bruger ’vi’ i stedet for ’jeg’.

[17] Forklarende ordstilling: ..nisi videbamus  …noctes breviores esse quam …

[18] Milium passuum. (1 passus = 1,4785 m); milia pasuum , eller blot ’milia’ angiver vejmål = 1,49 km

[19] Tertium latus …

[20] Hoc latus …

[21] ..sed qui sunt ex his uxoribus nati, habentur liberi eorum, quo primum quaeque virgo deducta est.

 (Tilbage)