Ada Prebensen
Lindebugten 46, 2500 Valby
+ 45 3616 0295

ada@prebensen.net

INDHOLD

0. REGLER OG PENSA

1. PRAKTISKE RÅD

2. LUDUS

3. VIA LATINA

4. CATULLUS

5. PHAEDRUS

6. VULGATA

7.BAYEUX-TAPETET 

8. CAESAR

9. TVÆRSPROG.
 RAPPORT OM UNDERVISNINGS-
PROJEKT 1998-2001

 

Hieronymi Vulgata: Novum testamentum, Evangelium secundum Lucam II,1-21

Øvetekst:

2:1 factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis

2:2 haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino

2:3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem

2:4 ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David

2:5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate

2:6 factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret

2:7 et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio

2:8 et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum

2:9 et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno

2:10 et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo

2:11 quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David

2:12 et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio

2:13 et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium

2:14 gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis

2:15 et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis

2:16 et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio

2:17 videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc

2:18 et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos

2:19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo

2:20 et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos 

2:21 et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur


(Tilbage)